diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in
bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet
autem eis qui fidem habent in illum
perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem
virtus corripit insipientes
quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec
habitabit in corpore subdito peccatis
sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet
se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur
superveniente iniquitate
benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit
maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod
continet omnia scientiam habet vocis
propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec
praeteriet illum corripiens iudicium
in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum
autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem
iniquitatum illius
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum
non abscondetur
custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a
detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in
vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque
adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione
vivorum
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis
terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec
inferorum regnum in terra
iustitia enim inmortalis est
impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et
aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad
illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius